Nie dałem kontekstu, gdyż on niewiele zmienia... A tak naprawdę nie chciało mi się z łaciny tłumaczyć
To nie angielski i tak łatwo i szybko nie przełożysz, więc skupiłem się na tych tylko słowach, któreście wg mnie bardzo ciekawie skomentowali. Może kontynuując zapytam, dlaczego wg was takie paradoksalne stwierdzenia mają wg Tertuliana wiarę budować, a nie osłabiać?
A tu kontekst dla ambitnych:
Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones Dei; aut prudentiam dicant Deum crucifixum. Aufer hoc quoque, Marcion, imo hoc potius. (0760B) Quid enim indignius Deo? quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem gestare, an crucem? circumcidi, an suffigi? educari, an sepeliri? in praesepe deponi, an in monumento recondi? Sapientior eris, si nec ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non rescidisti, quia ut phantasma vacabat a sensu earum? Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. Sed iam hic responde, interfector veritatis. Nonne vere crucifixus est Deus? nonne vere mortuus, ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus? Falso ergo statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum? falso sepulturum ingessit? (0760C) falso resuscitatum inculcavit? Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma est totum quod speramus a Christo? Scelestissime hominum, qui interemptores excusas Dei. Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. (0761A) Parce unicae spei totius orbis. Quid destruis necessarium dedecus fidei? Quodcumque Deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de Domino meo. Qui mei , inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius . Alias non invenio materias confusionis, quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Natus est Dei Filius; non pudet, quia pudendum est: et mortuus est Dei Filius; prorsus credibile est, quia ineptum est: et sepultus, resurrexit; certum est, quia impossibile. (0761B) Sed haec quomodo in illo vera erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venis implexam, quae nasci et mori novit? Humana sine dubio, ut nata de homine; ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et filius hominis, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis, quam ex homine; aut aliud Maria, quam homo, aut homo deus Marcionis. Aliter, non diceretur homo Christus, sine carne; nec hominis filius, sine aliquo parente homine: sicut nec Deus, sine Spiritu Dei; nec Dei Filius, sine Deo patre. (0761C) ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde praefortem; hinc morientem, inde viventem. (0762A) Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, eadem fide, et spiritus et carnis. Virtutes spiritum Dei, passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu, proinde et passiones non sine carne: si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. (0762B) Fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offerret : Aspicite, inquit, quod ego sum, quia spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis (Luc. XXIV) , sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a Deo optimo, et simplici, et bono tantum, infers Iesum? Ecce fallit et decipit, et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contractus. Ergo iam Christum non de coelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio coetu; nec Deum praeter hominem, sed magum hominem; nec salutis pontificem, sed spectaculi artificem; nec mortuorum suscitatorem, sed vivorum avocatorem. Nisi quod et si magus fuit, natus est.
gedeon: nadal prowokujesz, zamykam ten temat.